PULPITUM

PULPITUM
PULPITUM
excitatum in Proscenio, agentium et loquentium locus erat. In Pulpitum enim Actores prodibant, quod, ut Vitruvius docet, latius erat Latinis, quam Graecis. Altitudo illius Romanis non plus pedum quinque; adeoque humilius Scenâ, sed altius Prosceniô ac Orchestrâ fuit. Ibi gesticulatione, cantu et saltatione, Artifices personis in Scena abditis populum retinebant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 4. Vide quoque Scaligerum, de Poetic. l. 1. c. 21. Hinc Sueton. in Caligula, c. 54. Saltabat autem nonnumquam etiam noctu, et quondam tres Consulares secundâ vigiliâ in Palatium accitos, multaque et extrema metuentes super Pulpitum collocavit. In conviviis quoque, Lyriscas, Choraules, tibicines organarios, aliosque Artifices Domesticarum oblectationum, sedere in Pulpitis atque inde audiri consuevisse, docet Vitruvius laudatus, Architect. l. 5. c. 8. Vide iterum Rosinum, l. 5. c. 29. Apud Scriptores Ecclesiasticos Pulpitum est ambo Ecclesiae, interdum ipsum analogium seu lectrum portatile, Car. du Fresne Glossar. Fuit autem ambo seu pulpitum in mediis Christianorum Templis, unde praedicationes ad populum habebantur, teste Socrate, Histor. Eccl. l. 6. c. 5. et Georgiô Alex. Vitâ Chrysostomi, quod hodieque apud Graecos in usu est. Ex eodem, Euangelium et Epistola, in celebratione Missae legebantur, diptycha recitabantur; ibidem Cantores stabant, hymnos et Psalmos decantaturi: denique quidquid publice in Ecclesia edicebatur, ex eo loco fiebat. Post ambonem vero a Sacerdote recitabatur ὀπιςθάμβωνος ἐυχὴ, in Liturgiis et Ritualibus Graecorum adeo frequens, i. e. oratio post ambonem, propter eos qui in extremo Templo starent. Factum id finit1â Liturgiâ, eratque haec oratio sigillum omnium petitionum, et ἀνακεφαλαίωσις τακτικὴ, πρέπουσα τοῖς πρώτοις καὶ τιμιωτέροις λόγοις, summa ordine repetita, conveniens primis et pretiosioribus Epilogis, ut loquitur Germanus Constantinopol. Hist. Eccl. p. 179. Analogii huiusmodi argentei, in cuius summitate leonis caput aureum, meminit Anastasius, Leone IV. Vide De la Cerda, Adversar. c. 85. sect. 9. et c. 135. sect. 18. Cl. Suicerum,
vocibus Α῎μβων, Α᾿ναλογεῖον, Δεικτήριον, alibi, et hîc passim. De pulpitis Circi Constantinopolitani vide Chron. Alexandrinum, p. 782.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • pulpitum — PÚLPITUM s.n. Parte a teatrului roman în care actorii îşi desfăşurau jocul. – Din lat. pulpitum. Trimis de oprocopiuc, 25.04.2004. Sursa: DEX 98  púlpitum s. n. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  PULPÍTUM n. (la romani)… …   Dicționar Român

  • Pulpĭtum — (lat.), Bühne, s. u. Theater …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pulpĭtum — (lat.), Gerüst für öffentliche Darstellungen; im römischen Theater der Bühnenraum; in christlichen Kirchen das Lese oder Evangelienpult (s. Pult und Adlerpult) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pulpitum — Pulpĭtum (lat.), der erhöhte Vorderraum der altröm. Schaubühne, von dem aus die Darsteller sprachen; in christl. Kirchen das Lesepult, Evangelienpult …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Pulpitum — The pulpitum is a common feature in medieval cathedral architecture in Europe. It is a massive screen, most often constructed of stone, or occasionally timber, that divides the chancel (the area containing the choir stalls and high altar in a… …   Wikipedia

  • Pulpitum — Theater in Bosra, Syrien Inhaltsverzeichnis 1 Einführung und Entwicklung des Theaters bis 55 v. Chr. 2 Komfort und Ausstattung der Theateranlagen …   Deutsch Wikipedia

  • Pulpitum — Double screen with a central doorway, separating monks in the choir from lay worshippers in the nave. During the service, both Epistle and *Gospel were read from it. It was also where the organ was housed. [< Lat. pulpitum = a stage, a… …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • Pulpitum — Pul|pi|tum das; s, ...ta <aus lat. pulpitum »Podium, Bühne«> der mittlere Teil des ↑Proszeniums im antiken Theater. 2. (veraltet) erhöhter Platz für Redner, Rednerbühne. 3. (veraltet) tischartiges Gestell mit schräg geneigter Platte, Pult …   Das große Fremdwörterbuch

  • pulpitum — gigantic stone screen separating cathedral choir from the nave Ecclesiastical Terms …   Phrontistery dictionary

  • pulpitum —    In a Gothic cathedral, a choir screen (see screen). Also called a jubé …   Glossary of Art Terms

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”